monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.428 > sectio 8 > SI PER OFFICIUM AGANTUR. > XVI. SALVENTIO V̅. · I̅ · PRAEFECTO URBIS ATHALARICUS REX. (a. 533 fin.) > sectio 12 > XIIII. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS. > sectio 9 > XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE S(UPRA) S(CRIPTAE). > X. FORMULA QUA PER CODICILLOS VACANTES PROCERES FIANT. > sectio 35 > csg456.373 > bnf2630.722 > sectio 8 > bnfGrec107.255 > csg75.715 > uwbM.p.th.f.68.190 > csg456.48 > sectio 15 > csg456.107 > XVIIII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (c. a. 533) > sectio 29 > csg46.51 > csg456.248 > IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)
Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, , III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) <<<     >>> V. VALERIANO V̅· S̅· SENATOR P̅P̅O̅. (a. 535/536)

Cassiodorus, Variae, LIBER DUODECIMUS, IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537)

1 Mensae regalis apparatus ditissimus non parvus rei publicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur.2 privati est habere quod locus continet: in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod visum debeat ammirari.3 destinet carpam Danuvius: a Rheno veniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur: Bruttiorum mare dulces mittat acernias: sapori pisces de diversis finibus afferantur.4 sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur paene omnia possidere.5 Et ideo procuranda sunt vina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, videamur propria non quaesisse.6 comitis itaque patrimonii relatione declaratum est acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum.7 Et quia cunctae dignitates invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi eius rei cura praecipua est, vos iubemus accedere, quatenus accepto pretio competenti nullus tardet vendere quod principali gratiae deberet offerre.8 digna plane species, de qua se iactet Italia.9 nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet et vina sua aut odoribus condiat aut marinis permixtionibus insaporet, sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere.10 Hoc est enim merum et colore regium et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi aut liquores eius a purpura credantur expressi.11 dulcedo illic ineffabili suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur: tactus eius densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem aut edibilem potionem.12 libet referre quam singularis eius videatur esse collectio.13 autumno lecta de vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur.14 rugescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans magna suavitate dulcescit.15 Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit esse novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum.16 hiemale mustum, uvarum frigidus sanguis.17 in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, violeum nectar defervet primum in origine sua et cum potuerit adulescere, perpetuam incipit habere novitatem.18 non calcibus iniuriose tunditur nec aliqua sordium ammixtione fuscatur, sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta provocatur.19 defluit, dum aqua durescit: fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit.20 distillat gemmis comparem liquorem: iucundum nescio quid illacrimat et praeter quod eius delectat dulcedo, in aspectu singularis eius est pulchritudo.21 Hoc quantocius perquisitum et competentibus pretiis adgregatum chartariis qui in rem directi sunt tradite deferendum.22 nec illud neglegendum putetis, quod lacteo poculo relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius invenire.23 albedo ibi decora est et serena puritas, ut illud de rosis, hoc credatur natum esse de liliis.24 colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus dispar et similis in utroque suavitas.25 nam quod acute sapit, quod cito reficit, commune illis intellegitur, sed magna est distantia quae videtur.26 istud intueris rubore laetum, illud conspicis candore festivum.27 et ideo procuratio eorum debet esse celerrima, quando ambobus inesse cognoscitur quod pariter expetatur.
Cassiodorus HOME